„Jeźliby tedy nieobrzezka przestrzegała praw zakonnych, azaż jego nieobrzezka nie będzie przyczyną za obrzezkę?”

Biblia Gdańska (1632): Rzymian 2,26

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 16:22

Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
16:1
Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
16:2
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
16:3
Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem ass carnis bubal, et frixam oleo similam.
16:4
Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Isral :
16:5
Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
16:6
Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fderis Domini.
16:7
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
16:8
[Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :notas facite in populis adinventiones ejus.
16:9
Cantate ei, et psallite ei,et narrate omnia mirabilia ejus.
16:10
Laudate nomen sanctum ejus :ltetur cor qurentium Dominum.
16:11
Qurite Dominum, et virtutem ejus :qurite faciem ejus semper.
16:12
Recordamini mirabilium ejus qu fecit ;signorum illius, et judiciorum oris ejus,
16:13
semen Isral servi ejus,filii Jacob electi ejus.
16:14
Ipse Dominus Deus noster :in universa terra judicia ejus.
16:15
Recordamini in sempiternum pacti ejus :sermonis quem prcepit in mille generationes,
16:16
quem pepigit cum Abraham,et juramenti illius cum Isaac.
16:17
Et constituit illud Jacob in prceptum,et Isral in pactum sempiternum,
16:18
dicens : Tibi dabo terram Chanaan,funiculum hreditatis vestr :
16:19
cum essent pauci numero,parvi et coloni ejus.
16:20
Et transierunt de gente in gentem,et de regno ad populum alterum.
16:21
Non dimisit quemquam calumniari eos,sed increpavit pro eis reges.
16:22
Nolite tangere christos meos,et in prophetis meis nolite malignari.
16:23
Cantate Domino omnis terra ;annuntiate ex die in diem salutare ejus :
16:24
narrate in gentibus gloriam ejus ;in cunctis populis mirabilia ejus.
16:25
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,et horribilis super omnes deos.
16:26
Omnes enim dii populorum idola :Dominus autem clos fecit.
16:27
Confessio et magnificentia coram eo :fortitudo et gaudium in loco ejus.
16:28
Afferte Domino, famili populorum :afferte Domino gloriam et imperium.
16:29
Date Domino gloriam ;nomini ejus levate sacrificium,et venite in conspectu ejus :et adorate Dominum in decore sancto.
16:30
Commoveatur a facie ejus omnis terra :ipse enim fundavit orbem immobilem.
16:31
Ltentur cli, et exultet terra,et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
16:32
Tonet mare et plenitudo ejus ;exultent agri, et omnia qu in eis sunt.
16:33
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :quia venit judicare terram.
16:34
Confitemini Domino, quoniam bonus :quoniam in ternum misericordia ejus.
16:35
Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,et congrega nos, et erue de gentibus :ut confiteamur nomini sancto tuo,et exultemus in carminibus tuis.
16:36
Benedictus Dominus Deus Isral,ab terno usque in ternum.] Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
16:37
Reliquit itaque ibi coram arca fderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arc jugiter per singulos dies, et vices suas.
16:38
Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
16:39
Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
16:40
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia qu scripta sunt in lege Domini, quam prcepit Israli.
16:41
Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in ternum misericordia ejus.
16:42
Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
16:43
Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui su.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

I wy sami jako kamienie żywe budujcie się w dom duchowy, w kapłaństwo święte, aby składać duchowe ofiary przyjemne Bogu przez Jezusa Chrystusa.
I Piotr 2:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Goliat miał około 6 łokci i 1 piędź wzrostu (I Sam 17:4).
Goliat

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem współpracownikami Bożymi jesteśmy; wy rolą Bożą, budowlą Bożą jesteście.
I Kor 3:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić