Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 14:16
Tytuł oryginalnyLiber Primus Paralipomenon
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut dificarent ei domum.
Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Isral, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Isral.
Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Isral, ascenderunt omnes ut qurerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aqu : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
Fecit ergo David sicut prceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?