„I zebrania pierworodnych, którzy są zapisani w niebie, i do Boga, sędziego wszystkich, i do duchów ludzi sprawiedliwych, którzy osiągnęli doskonałość,”

Biblia Warszawska: List do Hebrajczyków 12,23

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Królewska 10:6

Tytuł oryginalny
Liber Tertius Regum
1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. 2Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo. 3Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat : non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei. 4Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat, 5et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini : non habebat ultra spiritum. 6Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea 7super sermonibus tuis, et super sapientia tua : et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit : major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi. 8Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. 9Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam. 10Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni. 11(Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. 12Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus : non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.) 13Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. 14Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri, 15excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ. 16Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo : sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius. 17Et trecentas peltas ex auro probato : trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant : posuitque eas rex in domo saltus Libani. 18Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit eum auro fulvo nimis, 19qui habebat sex gradus : et summitas throni rotunda erat in parte posteriori : et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile : et duo leones stabant juxta manus singulas. 20Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis. 21Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, 22quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. 23Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia. 24Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. 25Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos. 26Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. 27Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum : et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus. 28Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant. 29Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Albowiem jeśli przez upadek jednego człowieka śmierć zapanowała przez jednego, o ileż bardziej ci, którzy otrzymują obfitość łaski i daru usprawiedliwienia, królować będą w życiu przez jednego, Jezusa Chrystusa.
Rzym 5:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

"Droga na jeden Szabat" (Dz 1:12) była to odległość drogi na około pół mili (około 800 metrów). Była to tradycja uczyniona przez ludzi określająca odległość jaką mogli przebyć Żydzi w Szabat.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I rzekł Mojżesz do Aarona: Oto, co Pan rzekł: Na bliskich moich okazuje się świętość moja, a wobec całego ludu chwała moja. I Aaron zamilkł.
III Mojż 10:3


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić