[ Sponsa Osculetur me osculo oris sui ;quia meliora sunt ubera tua vino,
1:2
fragrantia unguentis optimis.Oleum effusum nomen tuum ;ideo adolescentul dilexerunt te.
1:3
Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremusin odorem unguentorum tuorum.Introduxit me rex in cellaria sua ;exsultabimus et ltabimur in te,memores uberum tuorum super vinum.Recti diligunt te.
1:4
Sponsa Nigra sum, sed formosa, fili Jerusalem,sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
1:5
Nolite me considerare quod fusca sim,quia decoloravit me sol.Filii matris me pugnaverunt contra me ;posuerunt me custodem in vineis :vineam meam non custodivi.
1:6
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,ubi cubes in meridie,ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
1:7
Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,egredere, et abi post vestigia gregum,et pasce hdos tuos juxta tabernacula pastorum.
1:8
Equitatui meo in curribus Pharaonisassimilavi te, amica mea.
1:9
Pulchr sunt gen tu sicut turturis ;collum tuum sicut monilia.