Clementine Vulgate
Księga: Mądrość Syracha 2:1
Tytuł oryginalny
Ecclesiasticus Jesu, filii Sirach
Ecclesiasticus Jesu, filii Sirach
Deprime cor tuum, et sustine :inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus :et ne festines in tempore obductionis.
Omne quod tibi applicitum fuerit accipe :et in dolore sustine,et in humilitate tua patientiam habe :
Crede Deo, et recuperabit te :et dirige viam tuam, et spera in illum :serva timorem illius, et in illo veterasce.]
Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?aut quis invocavit eum, et despexit illum ?
Quoniam pius et misericors est Deus,et remittet in die tribulationis peccata,et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.]
[V duplici corde, et labiis scelestis,et manibus malefacientibus,et peccatori terram ingredienti duabus viis !
V his qui perdiderunt sustinentiam,et qui dereliquerunt vias rectas,et diverterunt in vias pravas !
Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius :et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
Qui timent Dominum inquirent qu beneplacita sunt ei,et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
Qui timent Dominum custodiunt mandata illius,et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,