Clementine Vulgate
Księga: List do Kolosan 3:12
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
Epistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
Igitur, si consurrexistis cum Christo : qu sursum sunt qurite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
Mortificate ergo membra vestra, qu sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, qu est simulacrorum servitus :
Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
ubi non est gentilis et Judus, circumcisio et prputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordi, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.