Clementine Vulgate
Księga: List do Kolosan 2:1
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
Epistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodici, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :
ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, qu in Christo est, fidei vestr.
radicati, et superdificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
Et vos cum mortui essetis in delictis, et prputio carnis vestr, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :
delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :
et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeni, aut sabbatorum :
Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, qu non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis su,
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?
qu sunt rationem quidem habentia sapienti in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.