Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 9:16
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, qu dicitur Sancta.
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, qu fronduerat, et tabul testamenti,
superque eam erant cherubim glori obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :
qu parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hosti offeruntur, qu non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :
neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, terna redemptione inventa.
Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitul aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prvaricationum, qu erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt tern hreditatis.
Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Necesse est ergo exemplaria quidem clestium his mundari : ipsa autem clestia melioribus hostiis quam istis.
Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum clum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :
neque ut spe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.