Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 7:1
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrah regresso a cde regum, et benedixit ei :
cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justiti : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vit habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrah.
Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pnitebit eum : tu es sacerdos in ternum) :
Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior clis factus :
qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in ternum perfectum.