Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 13:11
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
Sint mores sine avaritia, contenti prsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
Mementote prpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : qu non profuerunt ambulantibus in eis.
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
Obedite prpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.
Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti terni, Dominum nostrum Jesum Christum,
aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in scula sculorum. Amen.