„Zwłaszcza gdy się też i wy pomożecie modlić za nami, aby za ten dar, który przez wiele osób nam jest pokazany, były też od wielu osób dzięki czynione za nas.”

Biblia Gdańska (1632): 2 Koryntów 1,11

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 12:12

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
12:1
Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :
12:2
aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
12:3
Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
12:4
Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :
12:5
et obliti estis consolationis, qu vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
12:6
Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
12:7
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
12:8
quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
12:9
Deinde patres quidem carnis nostr, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
12:10
Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
12:11
Omnis autem disciplina in prsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justiti.
12:12
Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
12:13
et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
12:14
Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :
12:15
contemplantes nequis desit grati Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
12:16
Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :
12:17
scitote enim quoniam et postea cupiens hreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pnitenti locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
12:18
Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
12:19
et tub sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
12:20
Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
12:21
Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.
12:22
Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem clestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
12:23
et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in clis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
12:24
et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
12:25
Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de clis loquentem nobis avertimus.
12:26
Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et clum.
12:27
Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea qu sunt immobilia.
12:28
Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
12:29
Etenim Deus noster ignis consumens est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

W którym i wy nadzieję macie, usłyszawszy słowo prawdy, to jest Ewangieliję zbawienia waszego, przez którą też uwierzywszy, jesteście zapieczętowani Duchem onym Świętym obiecanym ...
BG Efez 1:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A Bóg pokoju rychło zetrze szatana pod stopami waszymi. Łaska Pana naszego, Jezusa, niechaj będzie z wami.
Rzym 16:20


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić