Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 11:7
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Fide No responso accepto de iis qu adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus su, per quam damnavit mundum : et justiti, qu per fidem est, hres est institutus.
Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hreditatem : et exiit, nesciens quo iret.
Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohredibus repromissionis ejusdem.
Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam prter tempus tatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cli in multitudinem, et sicut arena, qu est ad oram maris, innumerabilis.
Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
nunc autem meliorem appetunt, id est, clestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :
Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Isral memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
majores divitias stimans thesauro gyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.
Fide reliquit gyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :
quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terr.