„Wiemy, że jesteśmy z Boga, a cały świat leży w złym.”

Biblia Przekład Toruński: 1 List Jana 5,19

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Filipian 4:2

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
4:1
Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
4:2
Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
4:3
Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, qu mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vit.
4:4
Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
4:5
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
4:6
Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestr innotescant apud Deum.
4:7
Et pax Dei, qu exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
4:8
De cetero fratres, qucumque sunt vera, qucumque pudica, qucumque justa, qucumque sancta, qucumque amabilia, qucumque bon fam, siqua virtus, siqua laus disciplin, hc cogitate.
4:9
Qu et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
4:10
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
4:11
Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
4:12
Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
4:13
Omnia possum in eo qui me confortat.
4:14
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi me.
4:15
Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
4:16
quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
4:17
Non quia quro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
4:18
Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito qu misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
4:19
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
4:20
Deo autem et Patri nostro gloria in scula sculorum. Amen.
4:21
Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
4:22
Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Csaris domo sunt.
4:23
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I Nie bójcie się tych, którzy zabijają ciało, ale duszy zabić nie mogą; bójcie się raczej tego, który może i duszę i ciało zniszczyć w piekle.
Mat 10:28

W Chrystusie

Czy nie wiecie, że świątynią Bożą jesteście i że Duch Boży mieszka w was?
I Kor 3:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W czasie gdy Jezus umierał przy jego krzyżu stały 4 kobiety. Trzy z nich nosiły imię Maria (Jan 19:25).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Wysłuchał Pan błaganie moje, Przyjął Pan modlitwę moją.
Ps 6:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić