Clementine Vulgate
Księga: List do Filipian 3:17
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
circumcisus octavo die, ex genere Isral, de tribu Benjamin, Hebrus ex Hebris, secundum legem pharisus,
secundum mulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, qu in lege est, conversatus sine querela.
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
et inveniar in illo non habens meam justitiam, qu ex lege est, sed illam, qu ex fide est Christi Jesu : qu ex Deo est justitia in fide,
ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, qu quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero qu sunt priora, extendens meipsum,
Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
Multi enim ambulant, quos spe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :
quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Nostra autem conversatio in clis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
qui reformabit corpus humilitatis nostr, configuratum corpori claritatis su, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.