Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, 4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5circumcisus octavo die, ex genere Isral, de tribu Benjamin, Hebrus ex Hebris, secundum legem pharisus, 6secundum mulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, qu in lege est, conversatus sine querela. 7Sed qu mihi fuerunt lucra, hc arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9et inveniar in illo non habens meam justitiam, qu ex lege est, sed illam, qu ex fide est Christi Jesu : qu ex Deo est justitia in fide, 10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus : 11si quo modo occurram ad resurrectionem, qu est ex mortuis : 12non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, qu quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero qu sunt priora, extendens meipsum, 14ad destinatum persequor, ad bravium supern vocationis Dei in Christo Jesu. 15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18Multi enim ambulant, quos spe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : 19quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20Nostra autem conversatio in clis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, 21qui reformabit corpus humilitatis nostr, configuratum corpori claritatis su, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.