Clementine Vulgate
Księga: List do Efezjan 1:21
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
Epistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in clestibus in Christo,
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
Qui prdestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis su,
In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias grati ejus,
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis su, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, qu in clis et qu in terra sunt, in ipso ;
in quo etiam et nos sorte vocati sumus prdestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis su :
in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestr, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater glori, det vobis spiritum sapienti et revelationis in agnitione ejus,
illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis qu sit spes vocationis ejus, et qu diviti glori hreditatis ejus in sanctis,
et qu sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potenti virtutis ejus,
quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in clestibus :
supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sculo, sed etiam in futuro.