Clementine Vulgate
Księga: 1 List Piotra 3:2
Tytuł oryginalny
Epistola B. Petri Apostoli Prima
Epistola B. Petri Apostoli Prima
Similiter et mulieres subdit sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :
Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
Sicut Sara obediebat Abrah, dominum eum vocans : cujus estis fili benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohredibus grati vit : ut non impediantur orationes vestr.
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hreditate possideatis.
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, corceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, qu in vobis est, spe.
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus No, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo anim, salv fact sunt per aquam.
Quod et vos nunc similis form salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscienti bon interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vit tern hredes efficeremur : profectus in clum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.