„I mówiły do siebie: Kto nam odtoczy kamień z wejścia do grobowca?”

Biblia Przekład Toruński: Ewangelia Marka 16,3

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List Judy 1:1

Tytuł oryginalny
Epistola Catholica B. Judæ Apostoli
1:1
Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.
1:2
Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.
1:3
Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis : deprecans supercertari semel tradit sanctis fidei.
1:4
Subintroierunt enim quidam homines (qui olim prscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
1:5
Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra gypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit :
1:6
angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis ternis sub caligine reservavit.
1:7
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitim civitates simili modo exfornicat, et abeuntes post carnem alteram, fact sunt exemplum, ignis terni pnam sustinentes.
1:8
Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
1:9
Cum Michal Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemi : sed dixit : Imperet tibi Dominus.
1:10
Hi autem qucumque quidem ignorant, blasphemant : qucumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
1:11
V illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt !
1:12
Hi sunt in epulis suis macul, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, qu a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuos, bis mortu, eradicat,
1:13
fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia : quibus procella tenebrarum servata est in ternum.
1:14
Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis
1:15
facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, qu locuti sunt contra Deum peccatores impii.
1:16
Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas qustus causa.
1:17
Vos autem carissimi, memores estote verborum, qu prdicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,
1:18
qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
1:19
Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
1:20
Vos autem carissimi superdificantes vosmetipsos sanctissim vestr fidei, in Spiritu Sancto orantes,
1:21
vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam ternam.
1:22
Et hos quidem arguite judicatos :
1:23
illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore : odientes et eam, qu carnalis est, maculatam tunicam.
1:24
Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum glori su immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,
1:25
soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sculum, et nunc, et in omnia scula sculorum. Amen.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Będziesz mocno ugruntowane na sprawiedliwości, dalekie od ucisku, bo nie masz powodu się bać, i od przestrachu, bo nie zbliży się do ciebie.
Iz 54:14

W Chrystusie

A uwolnieni od grzechu, staliście się sługami sprawiedliwości
Rzym 6:18

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Niedaleko Gilgal znajdowało się miejsce zwane "Wzgórzem napletków" (Joz 5:3).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nie lękaj się strachu znienacka ani nieszczęścia, gdy spada na bezbożnych, Gdyż Pan będzie twoją ufnością, a twojej nogi strzec będzie od sideł.
Przyp 3:25-26


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić