Clementine Vulgate
Księga: 1 List Jana 5:11
Tytuł oryginalny
Epistola B. Joannis Apostoli Prima
Epistola B. Joannis Apostoli Prima
Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hc est victoria, qu vincit mundum, fides nostra.
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in clo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt.
Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt.
Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
Et hc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis.
Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita terna.