„Ale oni jeszcze bardziej się zdumiewali, mówiąc do siebie: A kto może być zbawiony?”

Nowa Biblia Gdańska: Dobra Nowina spisana przez Marka 10,26

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List Jana 4:17

Tytuł oryginalny
Epistola B. Joannis Apostoli Prima
4:1
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint : quoniam multi pseudoprophet exierunt in mundum.
4:2
In hoc cognoscitur Spiritus Dei : omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est :
4:3
et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est.
4:4
Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.
4:5
Ipsi de mundo sunt : ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.
4:6
Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos : in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
4:7
Carissimi, diligamus nos invicem : quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
4:8
Qui non diligit, non novit Deum : quoniam Deus caritas est.
4:9
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
4:10
In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
4:11
Carissimi, si sic Deus dilexit nos : et nos debemus alterutrum diligere.
4:12
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
4:13
In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis : quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
4:14
Et vos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
4:15
Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
4:16
Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est : et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.
4:17
In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
4:18
Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pnam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate.
4:19
Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
4:20
Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ?
4:21
Et hoc mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Spokojnie się ułożę i zasnę, Bo Ty sam, Panie, sprawiasz, że bezpiecznie mieszkam.
Ps 4:9

W Chrystusie

Albowiem wszyscy jesteście synami Bożymi przez wiarę w Jezusa Chrystusa.
Gal 3:26

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Po śmierci Łazarza jego siostry Maria i Marta poszły spotkać się z Jezusem, były to odseparowana spotkania. Pierwszą rzeczą jaką każda z nich powiedziała do Jezusa było dokładnie to samo zdanie: "Panie! Gdybyś tu był, nie byłby umarł brat mój." (Jan 11:21, Jan 11:32).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić