„Koniec mowy. Wszystkiego tego wysłuchawszy: Boga się bój i przykazań Jego przestrzegaj, bo cały w tym człowiek!”

Biblia Tysiąclecia: Księga Koheleta 12,13

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List Jana 2:18

Tytuł oryginalny
Epistola B. Joannis Apostoli Prima
2:1
Filioli mei, hc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :
2:2
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
2:3
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
2:4
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
2:5
Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
2:6
Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
2:7
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
2:8
Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebr transierunt, et verum lumen jam lucet.
2:9
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
2:10
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
2:11
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebr obccaverunt oculos ejus.
2:12
Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
2:13
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
2:14
Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
2:15
Nolite diligere mundum, neque ea qu in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :
2:16
quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vit : qu non est ex Patre, sed ex mundo est.
2:17
Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in ternum.
2:18
Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.
2:19
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
2:20
Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
2:21
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
2:22
Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
2:23
Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.
2:24
Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
2:25
Et hc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam ternam.
2:26
Hc scripsi vobis de his, qui seducant vos.
2:27
Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.
2:28
Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.
2:29
Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

W którym mamy swobodę i dostęp do Boga z ufnością przez wiarę w niego.
Efez 3:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

19 rozdział 2 Księgi Królewskiej i 37 rozdział Księgi Izajasza są niemal identyczne.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić