Clementine Vulgate
Księga: List Jakuba 2:1
Tytuł oryginalny
Epistola Catholica B. Jacobi Apostoli
Epistola Catholica B. Jacobi Apostoli
Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
et intendatis in eum qui indutus est veste prclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
Qui enim dixit : Non mchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis qu necessaria sunt corpori, quid proderit ?
Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?