Clementine Vulgate
Księga: List Jakuba 1:20
Tytuł oryginalny
Epistola Catholica B. Jacobi Apostoli
Epistola Catholica B. Jacobi Apostoli
Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, qu sunt in dispersione, salutem.
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
Postulet autem in fide nihil hsitans : qui enim hsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vit, quam repromisit Deus diligentibus se.
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam maliti, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis su in speculo :
Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sculo.