„Na głowie biednych pragną prochu ziemi, a drogę uciśnionych skrzywiają. Syn i ojciec zdążają do jednej dziewczyny, aby znieważyć Moje święte Imię.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Amosa 2,7

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 7:17

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
7:1
Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
7:2
Tu loqueris ei omnia qu mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Isral de terra sua.
7:3
Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra gypti,
7:4
et non audiet vos : immittamque manum meam super gyptum, et educam exercitum et populum meum filios Isral de terra gypti per judicia maxima.
7:5
Et scient gyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super gyptum, et eduxerim filios Isral de medio eorum.
7:6
Fecit itaque Moyses et Aaron sicut prceperat Dominus : ita egerunt.
7:7
Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
7:8
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :
7:9
Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
7:10
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut prceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, qu versa est in colubrum.
7:11
Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes gyptiacas et arcana qudam similiter.
7:12
Projeceruntque singuli virgas suas, qu vers sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
7:13
Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut prceperat Dominus.
7:14
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
7:15
Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam qu conversa est in draconem, tolles in manu tua.
7:16
Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebrorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad prsens audire noluisti.
7:17
Hc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, qu in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
7:18
Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aqu, et affligentur gyptii bibentes aquam fluminis.
7:19
Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas gypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra gypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
7:20
Feceruntque Moyses et Aaron sicut prceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : qu versa est in sanguinem.
7:21
Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant gyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra gypti.
7:22
Feceruntque similiter malefici gyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut prceperat Dominus.
7:23
Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
7:24
Foderunt autem omnes gyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
7:25
Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Bądźcie mocni, bądźcie odważni! Nie bójcie się ich i nie drżyjcie przed nimi, gdyż Pan, Bóg twój, sam pójdzie z tobą. nie porzuci i nie opuści cię.
V Mojż 31:6

W Chrystusie

Kto mówi, że w nim mieszka, powinien sam tak postępować, jak On postępował.
I Jan 2:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ehud zabił Eglona króla Moabu dźgając go sztyletem w żołądek. Kiedy Ehud to uczynił to "nawet kał wyszedł z niego" z rany. Po tym wszystkim Ehud zamknął drzwi i uciekł. Kiedy słudzy króla przyszli i zobaczyli zamknięte drzwi powiedzieli sobie "Zapewne załatwia swoją potrzebę w chłodnej komórce". To było prawdopodobne ponieważ czuli zapach kału, ale gdy w końcu otworzyli drzwi znaleźli Eglona martwego (Sdz 3:15-25).
Ehud

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić