„Sług nauczaj, aby byli poddani panom swoim, we wszystkiem się im podobając, nie odmawiając,”

Biblia Gdańska (1632): Tytusa 2,9

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 34:34

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
34:1
Ac deinceps : Prcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, qu habuerunt tabul quas fregisti.
34:2
Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
34:3
Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.
34:4
Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut prceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
34:5
Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
34:6
Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et mult miserationis, ac verax,
34:7
qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
34:8
Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
34:9
ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim dur cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
34:10
Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam qu numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
34:11
Observa cuncta qu hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhum, et Chananum, et Hethum, Pherezum quoque, et Hevum, et Jebusum.
34:12
Cave ne umquam cum habitatoribus terr illius jungas amicitias, qu sint tibi in ruinam :
34:13
sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :
34:14
noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est mulator.
34:15
Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
34:16
Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ips fuerint fornicat, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
34:17
Deos conflatiles non facies tibi.
34:18
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut prcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de gypto.
34:19
Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
34:20
Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.
34:21
Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.
34:22
Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tu tritice, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
34:23
Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Isral.
34:24
Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terr tu, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
34:25
Non immolabis super fermento sanguinem hosti me : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
34:26
Primitias frugum terr tu offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hdum in lacte matris su.
34:27
Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hc, quibus et tecum et cum Isral pepigi fdus.
34:28
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fderis decem.
34:29
Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
34:30
Videntes autem Aaron et filii Isral cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
34:31
Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagog. Et postquam locutus est ad eos,
34:32
venerunt ad eum etiam omnes filii Isral : quibus prcepit cuncta qu audierat a Domino in monte Sinai.
34:33
Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
34:34
Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Isral omnia qu sibi fuerant imperata.
34:35
Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł jej anioł: Nie bój się, Mario, znalazłaś bowiem łaskę u Boga.
Łuk 1:30

W Chrystusie

Ale weźmiecie moc Ducha Świętego, kiedy zstąpi na was, i będziecie mi świadkami w Jerozolimie i w całej Judei, i w Samarii, i aż po krańce ziemi.
Dz 1:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Król Jozjasz umarł po tym jak został trafiony przez łucznika (II Kron 35:23-24).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A modlitwa płynąca z wiary uzdrowi chorego i Pan go podźwignie; jeżeli zaś dopuścił się grzechów, będą mu odpuszczone.
Jak 5:15


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić