„Dlatego ja, Paweł, więzień Chrystusa Jezusa dla was, pogan;”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: List do Efezjan 3,1

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 32:6

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
32:1
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos prcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra gypti, ignoramus quid acciderit.
32:2
Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
32:3
Fecitque populus qu jusserat, deferens inaures ad Aaron.
32:4
Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Isral, qui te eduxerunt de terra gypti.
32:5
Quod cum vidisset Aaron, dificavit altare coram eo, et prconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.
32:6
Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
32:7
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra gypti.
32:8
Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Isral, qui te eduxerunt de terra gypti.
32:9
Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste dur cervicis sit :
32:10
dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
32:11
Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra gypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?
32:12
Ne quso dicant gyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
32:13
Recordare Abraham, Isaac, et Isral servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
32:14
Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
32:15
Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
32:16
et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
32:17
Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugn auditur in castris.
32:18
Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.
32:19
Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :
32:20
arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Isral.
32:21
Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?
32:22
Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :
32:23
dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos prcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra gypti, nescimus quid acciderit.
32:24
Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
32:25
Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
32:26
et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :
32:27
quibus ait : Hc dicit Dominus Deus Isral : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
32:28
Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
32:29
Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
32:30
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
32:31
Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,
32:32
aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
32:33
Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :
32:34
tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus prcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
32:35
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy Gedaliasz przysiągł im i ich ludziom: Nie obawiajcie się poddanych Chaldejczyków, pozostańcie w kraju i służcie królowi babilońskiemu, a będzie się wam dobrze powodziło.
II Król 25:24

W Chrystusie

Mając tę pewność, że Ten, który rozpoczął w was dobre dzieło, będzie je też pełnił aż do dnia Chrystusa Jezusa.
Fil 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Złoty cielec którego zrobił Aron dla Izraelitów był wykonany JEDYNIE z kolczyków (II Mojż 32:2-4).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić