Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 31:1
Tytuł oryginalny
Liber Exodus
Liber Exodus
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta qu prcepi tibi,
tabernaculum fderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :
Loquere filiis Isral, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Custodiant filii Isral sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
inter me et filios Isral, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus clum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.