Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 20:1
Tytuł oryginalny
Liber Exodus
Liber Exodus
Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem qu est in clo desuper, et qu in terra deorsum, nec eorum qu sunt in aquis sub terra.
Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
Sex enim diebus fecit Dominus clum et terram, et mare, et omnia qu in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longvus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia qu illius sunt.
Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccin, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
Dixit prterea Dominus ad Moysen : Hc dices filiis Isral : Vos vidistis quod de clo locutus sim vobis.
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
Quod si altare lapideum feceris mihi, non dificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.