„A zabije baranka na ofiarę za występek: a wziąwszy kapłan ze krwi ofiary za występek, pomaże koniec ucha prawego temu, który się oczyszcza; i palec wielki prawej ręki jego, i palec wielki prawej nogi jego.”

Biblia Gdańska: 3 Mojżeszowa 14,25

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 19:16

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
19:1
Mense tertio egressionis Isral de terra gypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
19:2
Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Isral fixit tentoria e regione montis.
19:3
Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Isral :
19:4
Vos ipsi vidistis qu fecerim gyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
19:5
Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
19:6
et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hc sunt verba qu loqueris ad filios Isral.
19:7
Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
19:8
Responditque omnis populus simul : Cuncta qu locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
19:9
ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
19:10
Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
19:11
Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
19:12
Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
19:13
Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
19:14
Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
19:15
ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
19:16
Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccin vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.
19:17
Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
19:18
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
19:19
Et sonitus buccin paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
19:20
Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
19:21
dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
19:22
Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
19:23
Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
19:24
Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
19:25
Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

W miłości nie ma bojaźni, wszak doskonała miłość usuwa bojaźń, gdyż bojaźń drży przed karą; kto się więc boi, nie jest doskonały w miłości.
I Jan 4:18

W Chrystusie

Bo zakon Ducha, który daje życie w Chrystusie Jezusie, uwolnił cię od zakonu grzechu i śmierci.
Rzym 8:2

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Izrael oznacza "walczyć z Bogiem".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić