„A gdy owi mężowie przyszli do Niego, powiedzieli: Jan Chrzciciel posyła nas do Ciebie, mówiąc: Czy Ty jesteś tym, który ma przyjść, czy mamy oczekiwać innego?”

Biblia Przekład Toruński: Ewangelia Łukasza 7,20

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Sędziów 16:25

Tytuł oryginalny
Liber Judicum
16:1
Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
16:2
Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus : et ibi tota nocte cum silentio prstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
16:3
Dormivit autem Samson usque ad medium noctem : et inde consurgens, apprehendit ambas port fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
16:4
Post hc amavit mulierem, qu habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.
16:5
Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt : Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere : quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
16:6
Locuta est ergo Dalila ad Samson : Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas ?
16:7
Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
16:8
Attuleruntque ad eam satrap Philisthinorum septem funes, ut dixerat : quibus vinxit eam,
16:9
latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus : clamavitque ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stupp tortum putamine, cum odorem ignis acceperit : et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.
16:10
Dixitque ad eum Dalila : Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es : saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.
16:11
Cui ille respondit : Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
16:12
Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit : Philisthiim super te, Samson : in cubiculo insidiis prparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
16:13
Dixitque Dalila rursum ad eum : Usquequo decipis me, et falsum loqueris ? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson : Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terr fixeris, infirmus ero.
16:14
Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
16:15
Dixitque ad eum Dalila : Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum ? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
16:16
Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.
16:17
Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam : Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazarus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris me : si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
16:18
Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit : Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.
16:19
At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cpit abigere eum, et a se repellere : statim enim ab eo fortitudo discessit.
16:20
Dixitque : Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo : Egrediar sicut ante feci, et me excutiam : nesciens quod recessisset ab eo Dominus.
16:21
Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
16:22
Jamque capilli ejus renasci cperunt.
16:23
Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes : Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
16:24
Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat : Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.
16:25
Ltantesque per convivia, sumptis jam epulis, prceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.
16:26
Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.
16:27
Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.
16:28
At ille invocato Domino ait : Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
16:29
Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram lva tenens,
16:30
ait : Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem qu ibi erat : multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.
16:31
Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue : judicavitque Isral viginti annis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się więc. Ja będę utrzymywał was i dzieci wasze. Tak pocieszał ich i przyjaźnie z nimi rozmawiał.
I Mojż 50:21

W Chrystusie

Odpowiedział mu Jezus: Ja jestem droga i prawda, i żywot, nikt nie przychodzi do Ojca, tylko przeze mnie.
Jan 14:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Po brutalnym zamordowaniu 70 mężczyzn w Mispa, ciała ich wrzucono do cysterny którą około 300 lat wcześniej zbudował Król Asa (Jer 41:4-9, I Król 15:16-22).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić