„Dlatego dzięki wam, bracia, zostaliśmy pocieszeni przez waszą wiarę we wszelkim naszym ucisku i potrzebie.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: I List do Tesaloniczan 3,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Sędziów 14:2

Tytuł oryginalny
Liber Judicum
14:1
Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
14:2
ascendit, et nuntiavit patri suo et matri su, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quso ut mihi accipiatis uxorem.
14:3
Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis.
14:4
Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et qureret occasionem contra Philisthiim : eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israli.
14:5
Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis svus, et rugiens, et occurrit ei.
14:6
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hdum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare.
14:7
Descenditque, et locutus est mulieri qu placuerat oculis ejus.
14:8
Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.
14:9
Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
14:10
Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium : sic enim juvenes facere consueverant.
14:11
Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.
14:12
Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas :
14:13
sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus.
14:14
Dixitque eis : [De comedente exivit cibus,et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
14:15
Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ?
14:16
Qu fundebat apud Samson lacrimas, et qurebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ?
14:17
Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Qu statim indicavit civibus suis.
14:18
Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : [Quid dulcius melle,et quid fortius leone ?] Qui ait ad eos : [Si non arassetis in vitula mea,non invenissetis propositionem meam.]
14:19
Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui :
14:20
uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Pan da siłę ludowi swemu, Pan pobłogosławi lud swój pokojem!
Ps 29:11

W Chrystusie

Wszystko mogę w tym, który mnie wzmacnia, w Chrystusie.
Fil 4:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Pierwszym pytaniem wypowiedzianym w Biblii przez Boga było "Gdzie jesteś?". Bóg wypowiedział je do Adama (I Mojż 3:9).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo Ja, Pan, jestem twoim Bogiem, który cię ująłem za twoją prawicę i który mówię do ciebie: Nie bój się, Ja cię wspomogę!
Iz 41:13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić