„Uniżajcież się tedy pod mocną ręką Bożą, aby was wywyższył czasu swego;”

Biblia Gdańska (1632): 1 Piotra 5,6

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Rut 1:7

Tytuł oryginalny
Liber Ruth
1:1
In diebus unius judicis, quando judices prerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.
1:2
Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Nomi : et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.
1:3
Et mortuus est Elimelech maritus Nomi : remansitque ipsa cum filiis.
1:4
Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,
1:5
et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion : remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
1:6
Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide : audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
1:7
Egressa est itaque de loco peregrinationis su, cum utraque nuru : et jam in via revertendi posita in terram Juda,
1:8
dixit ad eas : Ite in domum matris vestr : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.
1:9
Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortitur estis. Et osculata est eas. Qu elevata voce flere cperunt,
1:10
et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum.
1:11
Quibus illa respondit : Revertimini, fili me, cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ?
1:12
Revertimini, fili me, et abite : jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali : etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,
1:13
si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetul quam nubatis. Nolite, quso, fili me : quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
1:14
Elevata igitur voce, rursum flere cperunt : Orpha osculata est socrum, ac reversa est ; Ruth adhsit socrui su :
1:15
cui dixit Nomi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
1:16
Qu respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
1:17
Qu te terra morientem susceperit, in ea moriar : ibique locum accipiam sepultur. Hc mihi faciat Dominus, et hc addat, si non sola mors me et te separaverit.
1:18
Videns ergo Nomi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere :
1:19
profectque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit : dicebantque mulieres : Hc est illa Nomi.
1:20
Quibus ait : Ne vocetis me Nomi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
1:21
Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Nomi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens ?
1:22
Venit ergo Nomi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis su : ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

Mając tę pewność, że Ten, który rozpoczął w was dobre dzieło, będzie je też pełnił aż do dnia Chrystusa Jezusa.
Fil 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Arce Noego znajdowało się tylko jedne okno (I Mojż 6:16).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I już nie będą siebie nawzajem pouczać, mówiąc: Poznajcie Pana! Gdyż wszyscy oni znać mnie będą, od najmłodszego do najstarszego z nich - mówi Pan - odpuszczę bowiem ich winę, a ich grzechu nigdy nie wspomnę.
Jer 31:34


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić