Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 6:22
Tytuł oryginalny
Liber Genesis
Liber Genesis
videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchr, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in ternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.
Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illque genuerunt, isti sunt potentes a sculo viri famosi.
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terr, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cli : pnitet enim me fecisse eos.
H sunt generationes No : No vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
dixit ad No : Finis univers carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
Fac tibi arcam de lignis lvigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arc, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arc pones ex latere ; deorsum, cnacula et tristega facies in ea.
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vit est subter clum : universa qu in terra sunt, consumentur.
Ponamque fdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
Et ex cunctis animantibus univers carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.
De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terr secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
Tolles igitur tecum ex omnibus escis, qu mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.