„I goniło wojsko Chaldejskie króla, i pojmało go na polach Jerycho; a wszystko wojsko jego rozpierzchnęło się od niego.”

Biblia Gdańska (1881): 2 Królewska 25,5

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 47:1

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
1Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta qu possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen. 2Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege : 3quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. 4Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. 5Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. 6Terra gypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. 7Post hc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi, 8et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vit tu ? 9respondit : Dies peregrinationis me centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. 10Et benedicto rege, egressus est foras. 11Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in gypto in optimo terr loco, Ramesses, ut prceperat Pharao. 12Et alebat eos, omnemque domum patris sui, prbens cibaria singulis. 13In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime gypti et Chanaan. 14E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in rarium regis. 15Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta gyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ? 16Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. 17Qu cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. 18Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. 19Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et prbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. 20Emit igitur Joseph omnem terram gypti, vendentibus singulis possessiones suas pr magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, 21et cunctos populos ejus a novissimis terminis gypti usque ad extremos fines ejus, 22prter terram sacerdotum, qu a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. 23Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros, 24ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. 25Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et lti serviemus regi. 26Ex eo tempore usque in prsentem diem, in universa terra gypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, qu libera ab hac conditione fuit. 27Habitavit ergo Isral in gypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis. 28Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vit illius, centum quadraginta septem annorum. 29Cumque appropinquare cerneret diem mortis su, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in gypto : 30sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti. 31Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Isral Deum, conversus ad lectuli caput.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

Powiadam bowiem każdemu spośród was, mocą danej mi łaski, by nie rozumiał o sobie więcej, niż należy rozumieć, lecz by rozumiał z umiarem stosownie do wiary, jakiej Bóg każdemu udzielił.
Rzym 12:3

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Apostoł Paweł wymienia Hiszpanię w Liście do Rzymian 15:24 i Liście do Rzymian 15:28. Jest to jedyna wzmianka dotycząca Hiszpanii w całej Biblii.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Kto wierzy w Syna, ma żywot wieczny, kto zaś nie słucha Syna, nie ujrzy żywota, lecz gniew Boży ciąży na nim.
Jan 3:36


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić