Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 4:18
Tytuł oryginalny
Liber Genesis
Liber Genesis
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, qu concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?
Nunc igitur maledictus eris super terram, qu aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
Ecce ejicis me hodie a facie terr, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
Cognovit autem Cain uxorem suam, qu concepit, et peperit Henoch : et dificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Mavial, et Mavial genuit Mathusal, et Mathusal genuit Lamech.
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera ris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noma.
Dixitque Lamech uxoribus suis Ad et Sell : [Audite vocem meam, uxores Lamech ;auscultate sermonem meum :quoniam occidi virum in vulnus meum,et adolescentulum in livorem meum.
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.