„Słuchajcie słowa tego, które mówi Pan przeciwko wam, synowie Izraelscy! przeciwko wszystkiemu rodzajowi, którym wywiódł z ziemi Egipskiej, mówiąc:”

Biblia Gdańska (1632): Amos 3,1

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 31:5

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
31:1
Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia qu fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :
31:2
animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
31:3
maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
31:4
Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
31:5
dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.
31:6
Et ips nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
31:7
Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
31:8
Si quando dixit : Vari erunt mercedes tu : pariebant omnes oves varios ftus ; quando vero e contrario, ait : Alba quque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.
31:9
Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
31:10
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
31:11
Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.
31:12
Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia qu fecit tibi Laban.
31:13
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tu.
31:14
Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hreditate domus patris nostri ?
31:15
nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?
31:16
Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia qu prcepit tibi Deus, fac.
31:17
Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
31:18
Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
31:19
Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
31:20
Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
31:21
Cumque abiisset tam ipse quam omnia qu juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
31:22
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
31:23
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.
31:24
Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
31:25
Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
31:26
Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?
31:27
cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?
31:28
Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem
31:29
valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
31:30
Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?
31:31
Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
31:32
Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
31:33
Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Li, et utriusque famul, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
31:34
illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
31:35
ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo qurentis est.
31:36
Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
31:37
et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tu ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
31:38
Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tu et capr steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :
31:39
nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :
31:40
die noctuque stu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
31:41
Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
31:42
Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
31:43
Respondit ei Laban : Fili me et filii, et greges tui, et omnia qu cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?
31:44
Veni ergo, et ineamus fdus, ut sit in testimonium inter me et te.
31:45
Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :
31:46
dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :
31:47
quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem lingu su.
31:48
Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
31:49
Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
31:50
si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui prsens respicit.
31:51
Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
31:52
testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu prterieris, malum mihi cogitans.
31:53
Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :
31:54
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :
31:55
Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł jej anioł: Nie bój się, Mario, znalazłaś bowiem łaskę u Boga.
Łuk 1:30

W Chrystusie

Albowiem wszyscy jesteście synami Bożymi przez wiarę w Jezusa Chrystusa.
Gal 3:26

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Hebrajskie słowo używane na określenie przybytku "ohel" i "mishkan" oznacza po prostu namiot.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Dawidowy. Pan światłością moją i zbawieniem moim: Kogóż bać się będę? Pan ochroną życia mego: Kogóż mam się lękać?
Ps 27:1


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić