Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 3:8
Tytuł oryginalny
Liber Genesis
Liber Genesis
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terr qu fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur prcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?
de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, prcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.
Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo prceperam tibi ne comederes, comedisti ?
Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Qu respondit : Serpens decepit me, et comedi.
Et ait Dominus Deus ad serpentem : [Quia fecisti hoc,maledictus es inter omnia animantia, et bestias terr :super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vit tu.
Inimicitias ponam inter te et mulierem,et semen tuum et semen illius :ipsa conteret caput tuum,et tu insidiaberis calcaneo ejus.]
Mulieri quoque dixit : Multiplicabo rumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Ad vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tu, et comedisti de ligno, ex quo prceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vit tu.
In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.
et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vit, et comedat, et vivat in ternum.
Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vit.