Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 21:20
Tytuł oryginalny
Liber Genesis
Liber Genesis
Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni ?
Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia qu dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aqu, imposuit scapul ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Qu cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de clo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
Aperuitque oculos ejus Deus : qu videns puteum aqu, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis qu agis.
Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique me : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terr in qua versatus es advena.
Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi prter hodie.
At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei terni.