Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 2:4
Tytuł oryginalny
Liber Genesis
Liber Genesis
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
Ist sunt generationes cli et terr, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus clum et terram,
et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :
Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terr, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vit, et factus est homo in animam viventem.
Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vit in medio paradisi, lignumque scienti boni et mali.
Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :
de ligno autem scienti boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terr, et universis volatilibus cli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam anim viventis, ipsum est nomen ejus.
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cli, et omnes bestias terr : Ad vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhrebit uxori su : et erunt duo in carne una.