„I jeszcze Pan, WIEKUISTY mi ukazał – a oto kosz pełen letniego owocu.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Amosa 8,1

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 17:14

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
17:1
Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
17:2
Ponamque fdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
17:3
Cecidit Abram pronus in faciem.
17:4
Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
17:5
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
17:6
Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
17:7
Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
17:8
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tu, omnem terram Chanaan in possessionem ternam, eroque Deus eorum.
17:9
Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
17:10
Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
17:11
et circumcidetis carnem prputii vestri, ut sit in signum fderis inter me et vos.
17:12
Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :
17:13
eritque pactum meum in carne vestra in fdus ternum.
17:14
Masculus, cujus prputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
17:15
Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
17:16
Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
17:17
Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?
17:18
Dixitque ad Deum : Utinam Ismal vivat coram te.
17:19
Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fdus sempiternum, et semini ejus post eum.
17:20
Super Ismal quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
17:21
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
17:22
Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
17:23
Tulit autem Abraham Ismal filium suum, et omnes vernaculos domus su, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus su : et circumcidit carnem prputii eorum statim in ipsa die, sicut prceperat ei Deus.
17:24
Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem prputii sui.
17:25
Et Ismal filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis su.
17:26
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismal filius ejus :
17:27
et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigen pariter circumcisi sunt.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

W miłości nie ma bojaźni, wszak doskonała miłość usuwa bojaźń, gdyż bojaźń drży przed karą; kto się więc boi, nie jest doskonały w miłości.
I Jan 4:18

W Chrystusie

Przeto przyobleczcie się jako wybrani Boży, święci i umiłowani, w serdeczne współczucie, w dobroć, pokorę, łagodność i cierpliwość,
Kol 3:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Salomon w późnych latach swojego życia wybudował miejsca uwielbienia dla pogańskich bogów: Asztarty, Kemosza i Milkoma. Miejsca te istniały nadal jeszcze 300 lat później, kiedy to król Jozjasz zniszczył je podczas swojego panowania (II Król 23:13-14).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić