„Mąż, czy niewiasta, jeśli będzie u nich wieszczbiarstwo, albo pytanie duchów - będą wydani na śmierć; ukamienują ich kamieniami, ich krew jest na nich.”

Nowa Biblia Gdańska: III Księga Mojżesza 20,27

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 1:25

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
1:1
In principio creavit Deus clum et terram.
1:2
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebr erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.
1:3
Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.
1:4
Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.
1:5
Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.
1:6
Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.
1:7
Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, qu erant sub firmamento, ab his, qu erant super firmamentum. Et factum est ita.
1:8
Vocavitque Deus firmamentum, Clum : et factum est vespere et mane, dies secundus.
1:9
Dixit vero Deus : Congregentur aqu, qu sub clo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.
1:10
Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
1:11
Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
1:12
Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
1:13
Et factum est vespere et mane, dies tertius.
1:14
Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :
1:15
ut luceant in firmamento cli, et illuminent terram. Et factum est ita.
1:16
Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut presset diei : et luminare minus, ut presset nocti : et stellas.
1:17
Et posuit eas in firmamento cli, ut lucerent super terram,
1:18
et pressent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
1:19
Et factum est vespere et mane, dies quartus.
1:20
Dixit etiam Deus : Producant aqu reptile anim viventis, et volatile super terram sub firmamento cli.
1:21
Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aqu in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
1:22
Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.
1:23
Et factum est vespere et mane, dies quintus.
1:24
Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terr secundum species suas. Factumque est ita.
1:25
Et fecit Deus bestias terr juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terr in genere suo.Et vidit Deus quod esset bonum,
1:26
et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et prsit piscibus maris, et volatilibus cli, et bestiis, universque terr, omnique reptili, quod movetur in terra.
1:27
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
1:28
Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cli, et universis animantibus, qu moventur super terram.
1:29
Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna qu habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :
1:30
et cunctis animantibus terr, omnique volucri cli, et universis qu moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
1:31
Viditque Deus cuncta qu fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Chrystus wykupił nas od przekleństwa zakonu, stawszy się za nas przekleństwem, gdyż napisano: Przeklęty każdy, który zawisł na drzewie,
Gal 3:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jezus (Mat 4,2, Mar 1,13, Łuk 4,2), Mojżesz aż dwa razy (II Mojż 34,28, V Mojż 9,9, V Mojż 9,18, V Mojż 10,10) i Eliasz (I Król 19,8) pościli aż przez 40 dni. (Mojżesz pościł także bez wody).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A teraz, jeżeli pilnie słuchać będziecie głosu mojego i przestrzegać mojego przymierza, będziecie szczególną moją własnością pośród wszystkich ludów, bo moja jest cała ziemia.
II Mojż 19:5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić