„Kto mnie nienawidzi - nienawidzi i mego Ojca.”

Nowa Biblia Gdańska: Dobra Nowina spisana przez Jana 15,23

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 4:45

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
4:1
Et nunc, Isral, audi prcepta et judicia, qu ego doceo te : ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.
4:2
Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, qu ego prcipio vobis.
4:3
Oculi vestri viderunt omnia qu fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.
4:4
Vos autem qui adhretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in prsentem diem.
4:5
Scitis quod docuerim vos prcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus : sic facietis ea in terra, quam possessuri estis :
4:6
et observabitis et implebitis opere. Hc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa prcepta hc, dicant : En populus sapiens et intelligens, gens magna.
4:7
Nec est alia natio tam grandis, qu habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
4:8
Qu est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros ?
4:9
Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, qu viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vit tu. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
4:10
a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens : Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
4:11
Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad clum : erantque in eo tenebr, et nubes, et caligo.
4:12
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
4:13
Et ostendit vobis pactum suum, quod prcepit ut faceretis, et decem verba, qu scripsit in duabus tabulis lapideis.
4:14
Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cremonias et judicia, qu facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
4:15
Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis :
4:16
ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel femin :
4:17
similitudinem omnium jumentorum, qu sunt super terram, vel avium sub clo volantium,
4:18
atque reptilium, qu moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis :
4:19
ne forte elevatis oculis ad clum, videas solem et lunam, et omnia astra cli, et errore deceptus adores ea, et colas qu creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, qu sub clo sunt.
4:20
Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea gypti, ut haberet populum hreditarium, sicut est in prsenti die.
4:21
Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.
4:22
Ecce morior in hac humo ; non transibo Jordanem : vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
4:23
Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, qu fieri Dominus prohibuit :
4:24
quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus mulator.
4:25
Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis :
4:26
testes invoco hodie clum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis : non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,
4:27
atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
4:28
Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
4:29
Cumque qusieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde qusieris, et tota tribulatione anim tu.
4:30
Postquam te invenerint omnia qu prdicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.
4:31
Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est : non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
4:32
Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo clo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
4:33
ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti :
4:34
si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia qu fecit pro vobis Dominus Deus vester in gypto, videntibus oculis tuis :
4:35
ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius prter eum.
4:36
De clo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis :
4:37
quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te prcedens in virtute sua magna ex gypto,
4:38
ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo : et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in prsenti die.
4:39
Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in clo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
4:40
Custodi prcepta ejus atque mandata, qu ego prcipio tibi : ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
4:41
Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam,
4:42
ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere :
4:43
Bosor in solitudine, qu sita est in terra campestri de tribu Ruben : et Ramoth in Galaad, qu est in tribu Gad : et Golan in Basan, qu est in tribu Manasse.
4:44
Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Isral :
4:45
et hc testimonia et cremoni atque judicia, qu locutus est ad filios Isral, quando egressi sunt de gypto,
4:46
trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Isral egressi ex gypto
4:47
possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum :
4:48
ab Aror, qu sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
4:49
omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Toteż gdy go ujrzałem, padłem do nóg jego jakby umarły. On zaś położył na mnie swoją prawicę i rzekł: Nie lękaj się, Jam jest pierwszy i ostatni,
Obj 1:17

W Chrystusie

Po tym poznajemy, że w nim mieszkamy, a On w nas, że z Ducha swojego nam udzielił.
I Jan 4:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Było dwóch ludzi w Biblii którzy nigdy nie umarli: Henoch (I Mojż 5,22-24) i Eliasz (II Król 2,11).
Eliasz wzięty do niebaEliasz wzięty do nieba.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Prawda twoja trwa z pokolenia w pokolenie, Ugruntowałeś ziemię i stoi.
Ps 119:90


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić