Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 27:25
Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
Liber Deuteronomium
Prcepit autem Moyses et seniores Isral populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod prcipio vobis hodie.
Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lvigabis eos,
ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie prcipio vobis in monte Hebal, et lvigabis eos calce :
Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Isralem : Attende, et audi, Isral : hodie factus es populus Domini Dei tui :
Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.
Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.
Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris su : et dicet omnis populus : Amen.
Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.
Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.