Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 1:35
Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
Liber Deuteronomium
Hc sunt verba qu locutus est Moyses ad omnem Isral trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum :
Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Isral omnia qu prceperat illi Dominus, ut diceret eis,
postquam percussit Sehon regem Amorrhorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis :
revertimini, et venite ad montem Amorrhorum, et ad cetera qu ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stell cli, plurimi.
(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
Prcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.
Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhi, sicut prceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,
sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixisitis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra gypti, ut traderet nos in manu Amorrhi, atque deleret.
Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magn, et ad clum usque munit : filios Enacim vidimus ibi.
Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in gypto cunctis videntibus.
Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
qui prcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessim terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
prter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.
Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc :
sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israli.
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut prcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris.
Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.
Itaque egressus Amorrhus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit de Seir usque Horma.