„A po wielu latach przybyłem, aby złożyć jałmużny i ofiary memu narodowi.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Dzieje Apostolskie 24,17

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Nehemiasza 5:2

Tytuł oryginalny
Liber Nehemiæ
5:1
Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judos.
5:2
Et erant qui dicerent : Filii nostri et fili nostr mult sunt nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
5:3
Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.
5:4
Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas :
5:5
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostr sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famul, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident.
5:6
Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hc :
5:7
cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis ? Et congregavi adversum eos concionem magnam,
5:8
et dixi eis : Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram : et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
5:9
Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?
5:10
Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : s alienum concedamus quod debetur nobis.
5:11
Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas : quin potius et centesimum pecuni, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
5:12
Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.
5:13
Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis : sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen : et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
5:14
A die autem illa, qua prceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas qu ducibus debebantur non comedimus.
5:15
Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei :
5:16
quin potius in opere muri dificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
5:17
Judi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus qu in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
5:18
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei non qusivi : valde enim attenuatus erat populus.
5:19
Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia qu feci populo huic.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się, maleńka trzódko! Gdyż upodobało się Ojcu waszemu dać wam Królestwo.
Łuk 12:32

W Chrystusie

Wy z Boga jesteście, dzieci, i wy ich zwyciężyliście, gdyż Ten, który jest w was, większy jest, aniżeli ten, który jest na świecie.
I Jan 4:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Po brutalnym zamordowaniu 70 mężczyzn w Mispa, ciała ich wrzucono do cysterny którą około 300 lat wcześniej zbudował Król Asa (Jer 41:4-9, I Król 15:16-22).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić