Clementine Vulgate
Księga Nahuma 1:1
Tytuł oryginalny
Prophetia Nahum
Prophetia Nahum
[Deus mulator, et ulciscens Dominus :ulciscens Dominus, et habens furorem :ulciscens Dominus in hostes suos,et irascens ipse inimicis suis.
Dominus patiens, et magnus fortitudine,et mundans non faciet innocentem.Dominus in tempestate et turbine vi ejus,et nebul pulvis pedum ejus.
Increpans mare, et exsiccans illud,et omnia flumina ad desertum deducens.Infirmatus est Basan et Carmelus,et flos Libani elanguit.
Montes commoti sunt ab eo,et colles desolati sunt :et contremuit terra a facie ejus,et orbis, et omnes habitatores in eo.
Ante faciem indignationis ejus quis stabit ?et quis resistet in ira furoris ejus ?Indignatio ejus effusa est ut ignis,et petr dissolut sunt ab eo.
quia sicut spin se invicem complectuntur,sic convivium eorum pariter potantium ;consumentur quasi stipula ariditate plena.
Hc dicit Dominus :Si perfecti fuerint, et ita plures,sic quoque attondentur, et pertransibit :afflixi te, et non affligam te ultra.
Et prcipiet super te Dominus ;non seminabitur ex nomine tuo amplius :de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ;ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
Ecce super montes pedes evangelizantis,et annuntiantis pacem.Celebra, Juda, festivitates tuas,et redde vota tua,quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial :universus interiit.]