Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 26:22
Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
Liber Leviticus
Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.
Si in prceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem : et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
Dabo pacem in finibus vestris : dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.
Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia : cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra gyptiorum, ne serviretis eis : et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea qu a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum :
ego quoque hc faciam vobis : visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, qu ab hostibus devorabitur.
Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos : fugietis, nemine persequente.
Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra :
immittamque in vos bestias agri, qu consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertque fiant vi vestr.
inducamque super vos gladium ultorem fderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus : et comedetis, et non saturabimini.
et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra :
Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum.
Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestr dirut.
in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis su, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium : cadent, nullo persequente,
et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur :
donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prvaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum : tunc orabunt pro impietatibus suis.
qu cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,
et recordabor fderis mei pristini, quando eduxi eos de terra gypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus.Hc sunt judicia atque prcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Isral in monte Sinai per manum Moysi.