„Gdzie nie ma bydła, tam nie ma zboża, lecz dzięki sile wołu zbiory są obfite.”

Biblia Warszawska: Przypowieści Salomona 14,4

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Jozuego 3:4

Tytuł oryginalny
Liber Josue
3:1
Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Isral, et morati sunt ibi tres dies.
3:2
Quibus evolutis transierunt prcones per castrorum medium,
3:3
et clamare cperunt : Quando videritis arcam fderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Levitic portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini prcedentes :
3:4
sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.
3:5
Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
3:6
Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam fderis, et prcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
3:7
Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Isral : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
3:8
Tu autem prcipe sacerdotibus, qui portant arcam fderis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aqu Jordanis, state in ea.
3:9
Dixitque Josue ad filios Isral : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
3:10
Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananum et Hethum, Hevum et Pherezum, Gergesum quoque et Jebusum, et Amorrhum.
3:11
Ecce arca fderis Domini omnis terr antecedet vos per Jordanem.
3:12
Parate duodecim viros de tribubus Isral, singulos per singulas tribus.
3:13
Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei univers terr in aquis Jordanis, aqu qu inferiores sunt, decurrent atque deficient : qu autem desuper veniunt, in una mole consistent.
3:14
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam fderis, pergebant ante eum.
3:15
Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aqu tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
3:16
steterunt aqu descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe qu vocatur Adom usque ad locum Sarthan : qu autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
3:17
Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes qui portabant arcam fderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

Wy jesteście światłością świata; nie może się ukryć miasto położone na górze.
Mat 5:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Zbroja Goliata ważyła aż 125 funtów (około 55-60 kg) (I Sam 17,5).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić