„Umiłowany, nie naśladuj tego, co złe, lecz to, co dobre. Kto czyni dobrze, jest z Boga, kto zaś czyni źle, nie widział Boga.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: 3 List Jana 1,11

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Jozuego 10:27

Tytuł oryginalny
Liber Josue
10:1
Qu cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonit ad Isral, et essent fderati eorum,
10:2
timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.
10:3
Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens :
10:4
Ad me ascendite, et ferte prsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Isral.
10:5
Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhorum : rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis : et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
10:6
Habitatores autem Gabaon urbis obsess miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum : ascende cito, et libera nos, ferque prsidium : convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhorum, qui habitant in montanis.
10:7
Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
10:8
Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit.
10:9
Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.
10:10
Et conturbavit eos Dominus a facie Isral : contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.
10:11
Cumque fugerent filios Isral, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de clo usque ad Azeca : et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Isral.
10:12
Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhum in conspectu filiorum Isral, dixitque coram eis : [Sol, contra Gabaon ne movearis,et luna contra vallem Ajalon.
10:13
Steteruntque sol et luna,donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum ? Stetit itaque sol in medio cli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
10:14
Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Isral.
10:15
Reversusque est Josue cum omni Isral in castra Galgal.
10:16
Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
10:17
Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
10:18
Qui prcepit sociis, et ait : Volvite saxa ingentia ad os spelunc, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant :
10:19
vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cdite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare prsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
10:20
Csis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Isral effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
10:21
Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra filios Isral mutire ausus est.
10:22
Prcepitque Josue, dicens : Aperite os spelunc, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
10:23
Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum : et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.
10:24
Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Isral, et ait ad principes exercitus qui secum erant : Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,
10:25
rursum ait ad eos : Nolite timere, nec paveatis : confortamini, et estote robusti : sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
10:26
Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites : fueruntque suspensi usque ad vesperum.
10:27
Cumque occumberet sol, prcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, qu permanent usque in prsens.
10:28
Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho.
10:29
Transivit autem cum omni Isral de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam :
10:30
quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Isral : percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho.
10:31
De Lebna transivit in Lachis cum omni Isral : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
10:32
Tradiditque Dominus Lachis in manus Isral, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam qu fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
10:33
Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis : quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.
10:34
Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,
10:35
atque expugnavit eam eadem die : percussitque in ore gladii omnes animas qu erant in ea, juxta omnia qu fecerat Lachis.
10:36
Ascendit quoque cum omni Isral de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam :
10:37
cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas qu in ea fuerant commorat : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta qu in ea reperit consumens gladio.
10:38
Inde reversus in Dabir,
10:39
cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
10:40
Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut prceperat ei Dominus Deus Isral,
10:41
a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,
10:42
universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim Deus Isral pugnavit pro eo.
10:43
Reversusque est cum omni Isral ad locum castrorum in Galgala.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

Ty więc, synu mój, wzmacniaj się w łasce, która jest w Chrystusie Jezusie...
II Tym 2:1

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Słowo "wiara" jest użyte w Nowym Testamencie 245 razy ale tylko 2 razy zostało użyte w Starym Testamencie.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Który też utwierdzi was aż do końca, tak iż będziecie bez nagany w dniu Pana naszego Jezusa Chrystusa.
I Kor 1:8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić