„Albowiem jak ciało bez ducha jest martwe, tak też wiara bez uczynków jest martwa.”

Biblia Przekład Toruński: List Jakuba 2,26

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Jozuego 1:14

Tytuł oryginalny
Liber Josue
1:1
Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei :
1:2
Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Isral.
1:3
Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
1:4
A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
1:5
Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vit tu : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, nec derelinquam te.
1:6
Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.
1:7
Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam prcepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta qu agis.
1:8
Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia qu scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
1:9
Ecce prcipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad qucumque perrexeris.
1:10
Prcepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite :
1:11
Prparate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
1:12
Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidi tribui Manasse, ait :
1:13
Mementote sermonis, quem prcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.
1:14
Uxores vestr, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
1:15
donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram possessionis vestr, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.
1:16
Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia qu prcepisti nobis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus.
1:17
Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
1:18
Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos prceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bój się, maleńka trzódko! Gdyż upodobało się Ojcu waszemu dać wam Królestwo.
Łuk 12:32

W Chrystusie

Aby wiara twoja, którą wyznajesz wespół z nami, pogłębiła poznanie wszelkich dobrodziejstw, jakie mamy w Chrystusie.
Filemon 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Apostoł Paweł wymienia Hiszpanię w Liście do Rzymian 15:24 i Liście do Rzymian 15:28. Jest to jedyna wzmianka dotycząca Hiszpanii w całej Biblii.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić